Corinthios i 15:58
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
Cross References
Ruth 1:18Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: + 1.18 Videns. Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ.
Nehemiah 6:4Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
Psalms 78:8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. + 78.8 Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 1
Psalms 112:6et humilia respicit in cælo et in terra? + 112.6 Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos. 1
Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.