Colossians 2:8
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: + 2.8 Fallaciam. Quod de lege pseudoprædicatores dicunt. Et inanem. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est ær, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem, addit, secundum elementa mundi: quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:12et comederis, et saturatus fueris:
Jeremiah 29:8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: + 29.8 Non vos seducant. ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciæ.
Matthew 10:17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.
Acts 17:18Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. + 17.18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.
Romans 1:21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: + 1.21 Obscuratum. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.