The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 3 › Colossians 3:13

Colossians 3:13

supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Forbearing one another, and forgiving one another, if any man have a quarrel against any: even as Christ forgave you, so also do ye.

In Context

12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:

14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: + 3.14 Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.

Read all of Colossians 3

Cross References

Matthew 6:12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. + 6.12 Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.

Matthew 18:15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. + 18.15 Si autem peccaverit in te, etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. Corripe eum, etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.

Mark 11:25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. + 11.25 Et cum stabitis. HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?

Luke 6:35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. + 6.35 Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit.

Luke 11:4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 3:12Colossians 3Colossians 3:14 →