Colossenes 3:12
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 45:4propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. + 45.4 Et vocavi te. ID. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo lætitiæ unctus præ participibus suis.
Isaiah 65:9Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. + 65.9 De Jacob semen. Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt. HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9..
Jeremiah 31:3Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. + 31.3 Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est.
Ezekiel 16:8Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Mark 13:20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.