Mattheum 18:15
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. + 18.15 Si autem peccaverit in te, etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. Corripe eum, etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
Cross References
Leviticus 6:2Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1
Proverbs 25:9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
Luke 17:3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. + 17.3 Attendite vobis. Quo ordine, scandala declinare et væ perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem lædamus, si pœnitentem zelo justitiæ corripimus, si ex corde pœnitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed pœnitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea pœnitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Et si pœnitentiam. Aliter fratri pœnitenti, aliter inimico persequenti veniam dare præcipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.
1 Corinthians 6:6Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles?
1 Corinthians 9:19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. + 9.19 Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.