Colossenes 3:17
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. + 3.17 Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Cross References
Proverbs 3:6In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Acts 19:17Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
Romans 14:6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. + 14.6 Qui sapit. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.
Ephesians 1:17ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, + 1.17 Ut Deus, etc. Quasi diceret: Ad impetrandum non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi, etc.
Philippians 1:11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. + 1.11 Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..