The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 3 › Colossenes 3:5

Colossenes 3:5

Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: + 3.5 Mortificate, etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem, etc. Describit delicta quæ membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonæ vitæ operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis Luc. 12.. Et avaritiam. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quæ non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quæ Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quæ ejus sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mortify therefore your members which are upon the earth; fornication, uncleanness, inordinate affection, evil concupiscence, and covetousness, which is idolatry:

In Context

4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis:

Read all of Colossenes 3

Cross References

Exodus 37:22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.

Romans 1:29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, + 1.29 Omni iniquitate. Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. Detractores: qui aliorum bona negant, vel invertunt. Deo odibiles. Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: Deo odibiles, ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem æternam incurrere posse damnationem. Elatos. Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.

Romans 6:13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.

Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. + 7.7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.

Romans 8:13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. + 8.13 Si autem Spiritu. Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 3:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 3:4Colossenes 3Colossenes 3:6 →