Colossians 3:8
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. + 3.8 Nunc autem. Supra vetuit graviora, nunc minora, ne hæc putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et præcipue assidue mentiri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Cross References
Psalms 37:8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. + 37.8 Quoniam lumbi. CASS., AUG. Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas. AUG. Lumbi, vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est. 1
Proverbs 19:19Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. + 19.19 Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiæ vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.
Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.
2 Corinthians 12:20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
Galatians 5:20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,