The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 3 › Colossians 3:7

Colossians 3:7

in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. + 3.7 In quibus et vos ambulastis. Hoc me morat ut se evasisse gaudeant et de cætero caveant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the which ye also walked some time, when ye lived in them.

In Context

6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis:

8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. + 3.8 Nunc autem. Supra vetuit graviora, nunc minora, ne hæc putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et præcipue assidue mentiri.

Read all of Colossians 3

Cross References

Romans 6:19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. + 6.19 Humanum, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis, etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc. Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.

1 Corinthians 6:11Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. + 6.11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.

Colossians 2:13Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:

1 Peter 4:3Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 3:6Colossians 3Colossians 3:8 →