Colossians 4:13
Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Cross References
Romans 10:2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. + 10.2 Testimonium enim perhibeo illis quod. AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam. Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.
Colossians 2:1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: + 2.1 Volo, etc. Sequitur: Pro vobis. Non enim minus pro his quos non vidit, quam pro his quos vidit sollicitus fuit Apostolus.
Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.