Romans 10:2
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. + 10.2 Testimonium enim perhibeo illis quod. AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam. Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I bear them record that they have a zeal of God, but not according to knowledge.
In Context
Cross References
2 Kings 10:16dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
Proverbs 19:2Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. + 19.2 Ubi non, etc. Animæ humanæ scientia vitæ cœlestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in pœnam miseriæ et mortalitatis inciderunt.
John 16:2Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. + 16.2 Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.
Acts 21:28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
Acts 22:22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.
Romans 9:31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. + 9.31 Isræl. Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Sectando justitiam. Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.