The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 2 › Colossenes 2:1

Colossenes 2:1

Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: + 2.1 Volo, etc. Sequitur: Pro vobis. Non enim minus pro his quos non vidit, quam pro his quos vidit sollicitus fuit Apostolus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I would that ye knew what great conflict I have for you, and for them at Laodicea, and for as many as have not seen my face in the flesh;

In Context

2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: + 2.2 Instructi in charitate. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. Dei Patris, etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiæ, sed absconditæ, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.

Read all of Colossenes 2

Cross References

Genesis 30:8pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.

Hosea 12:3In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

Acts 20:25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

Galatians 4:19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: + 4.19 Donec Christus. Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.

Colossians 1:24Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: + 1.24 Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.

Colossians 2:5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. + 2.5 Sed et spiritu. Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent. Gaudens. Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Colossenes 2Colossenes 2:2 →