Daniel 1:15
Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
16Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
Cross References
Deuteronomy 28:1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. + 28.1 Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.
Psalms 37:16Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. + 37.16 Quoniam in te, Domine, speravi, etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Speravi. Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. In te, Domine, qui mutas tristia in læta. 1
Haggai 1:6Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
Malachi 2:2Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
Mark 6:41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. + 6.41 Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.