Aggæi Prophetæ 1:6
Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
7Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;
Cross References
Leviticus 26:26postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. + 26.26 Ita ut decem, etc. ISICH. Panem doctrinæ non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur.
Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.
1 Kings 17:12Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
Job 20:28Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. + 20.28 Apertum erit. Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur. Detrahetur in: quia vindictæ tempore raptus ad supplicia, ab æterni judicis vultu separatur.
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Jeremiah 12:13Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. + 12.13 Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur Sap. 6.. A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, sæculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi II Cor. 11..