Daniel 10:14
Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Cross References
Numbers 24:14verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. + 24.14 Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.
Deuteronomy 31:21Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
Ezekiel 38:16Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]
Daniel 8:26Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
Daniel 10:1Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
Daniel 12:9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.