The Bible Software
bible.softwareLiber NumeriLiber Numeri 24 › Liber Numeri 24:14

Liber Numeri 24:14

verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. + 24.14 Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now, behold, I go unto my people: come therefore, and I will advertise thee what this people shall do to thy people in the latter days.

In Context

13Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? + 24.13 Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.

15Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.15 Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.

Read all of Liber Numeri 24

Cross References

Numbers 24:17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. + 24.17 Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.

Isaiah 24:22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. + 24.22 Et congregabuntur. ID. Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25., post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam Matth. 13.. Quod autem æternum est omni fine caret, et sicut gaudium æternum, ita et supplicium. Unus fascis in lacum. Unde: Alligate ea per fasciculos ad comburendum. Et post multos. Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est.

Jeremiah 49:39In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.]

Daniel 10:14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

Micah 6:5Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.

2 Timothy 3:1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Liber Numeri 24:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Liber Numeri 24:13Liber Numeri 24Liber Numeri 24:15 →