Daniel 10:16
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Cross References
Exodus 4:13At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Judges 6:13Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
Judges 13:8Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
Isaiah 6:7et tetigit os meum, et dixit: [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.] + 6.7 Ecce tetigi labia tua: unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Et auferetur iniquitas. ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur.
Ezekiel 1:26Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Ezekiel 33:22Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius.