Daniel 10:17
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Cross References
Genesis 32:20Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. + 32.20 Placabo illum, etc. Hæc interposita sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere. GREG. hom. 14, in Evang., tom. 2 Mystice. Jacob cum ad parentes proprios redit, etc., usque ad ut suavitate intima Deum apprehendamus. Et ecce vir, etc. ISID. in Gen., tom. 5 In hoc principaliter sacramenti Dominici imago figurata est, etc., usque ad ne ultra jam generare possit.
Exodus 33:20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. + 33.20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.
Judges 13:21et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
Matthew 22:43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.