Daniel 10:18
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then there came again and touched me one like the appearance of a man, and he strengthened me,
In Context
Cross References
Job 16:5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; + 16.5 Atque utinam esset anima vestra pro anima mea. In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione.
Psalms 138:3Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: + 138.3 Intellexisti. CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. De longe. AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum. Semitam meam, scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Et funiculum. Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei. 1
Daniel 8:18Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
Daniel 10:16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
Luke 22:43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
2 Corinthians 12:9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. + 12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.