Daniel 11:18
Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Cross References
Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Esther 10:1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: + 10.1 Rex vero Assuerus omnem. Christus, qui excisus de monte sine manibus crevit in montem magnum et implevit totum mundum: historialiter, enim non omnem terram tributariam fecit, quia nec habuit. In antiquis Glossæ ordinariæ exemplaribus nulla, hinc usque ad finem libri, textui sacro expositio adjacet. Ideo capita 11-16 prætermittimus.
Jeremiah 2:10Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi: + 2.10 Cethim. ID. Cethim, vel Italiæ scilicet, vel occidentalium partium, quia Judææ Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. Et considerate. ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem Rom. 6., etc.
Ezekiel 27:6Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ.
Zephaniah 2:11Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.