Esther 10:1
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: + 10.1 Rex vero Assuerus omnem. Christus, qui excisus de monte sine manibus crevit in montem magnum et implevit totum mundum: historialiter, enim non omnem terram tributariam fecit, quia nec habuit. In antiquis Glossæ ordinariæ exemplaribus nulla, hinc usque ad finem libri, textui sacro expositio adjacet. Ideo capita 11-16 prætermittimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king Ahasuerus laid a tribute upon the land, and upon the isles of the sea.
In Context
Cross References
Esther 1:1In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias, + 1.1 RAB., expos. in lib. Esther, tom. 3. Liber Esther quem Hebræi inter hagiographa numerant, Christi et Ecclesiæ continet sacramenta, etc., usque ad qui regnavit post Darium patruum cognomento Nochum annis quadraginta.
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1
Isaiah 24:15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
Luke 2:1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. + 2.1 Exiit edictum a Cæsare. AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judæa facta est stipendiaria Romanis.