Jeremiæ 2:10
Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi: + 2.10 Cethim. ID. Cethim, vel Italiæ scilicet, vel occidentalium partium, quia Judææ Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. Et considerate. ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem Rom. 6., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
Cross References
Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Numbers 24:24Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] + 24.24 Venient. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebræos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset prædicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebræos. Hebræus est qui de Ægypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, cædit adversarium et cæditur. Affligunt ergo Assyrii Hebræos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Etiam ipsi peribunt. ID. Et ipsi pariter peribunt. Non cum Hebræis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.
1 Chronicles 1:7Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. + 1.7 Filii autem. GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim. ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.
1 Chronicles 23:12Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
Isaiah 21:16Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. + 21.16 Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.
Isaiah 23:12et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. + 23.12 Filia Sidonis. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta. Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.