Daniel 11:27
Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 13:26Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.
Psalms 52:1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1
Psalms 62:9Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 1
Proverbs 12:20Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
Proverbs 23:6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: + 23.6 Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.
Jeremiah 9:3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. + 9.3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.