Proverbs 23:6
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: + 23.6 Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Eat thou not the bread of him that hath an evil eye, neither desire thou his dainty meats:
In Context
Cross References
Deuteronomy 15:9Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
Psalms 141:4in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. + 141.4 Et tu cognovisti. ID. Hoc addit, ne audientes, defecit spiritus meus, putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. Semitas. Justitiæ, quas illi non vident. In via. Multæ viæ, quia multa præcepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. In via, secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus. 1
Proverbs 23:3Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. + 23.3 Ne desideres, hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.
Daniel 1:8Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
Mark 7:22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.