Daniel 11:36
Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Job 23:13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. + 23.13 Ipse enim solus est. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere. Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.
Psalms 136:2In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra: + 136.2 In salicibus. ID. Quæ rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus. CASS. Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur. Quia illic interrogaverunt nos. BASIL. Et hinc haud parum emolumenti cœperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint. 1
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Isaiah 10:25Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. + 10.25 Paululum modicumque. Hoc longo tempore post completum est; sed omnia sæcula æternitati in quo omnia præsentia sunt comparata momentanea sunt.
Isaiah 14:14ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?