Daniel 11:37
Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. + 3.5 Eritis sicut dii, etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.
Deuteronomy 5:21Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
Song of Solomon 7:10Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. + 7.10 Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.
Isaiah 14:14ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?
Ezekiel 28:2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
1 Timothy 4:3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. + 4.3 Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.