The Bible Software
bible.softwareJobJob 23 › Job 23:13

Job 23:13

Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. + 23.13 Ipse enim solus est. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere. Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he is in one mind, and who can turn him? and what his soul desireth, even that he doeth.

In Context

12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. + 23.12 Et in sinu meo abscondi. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.

14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. + 23.14 Cum expleverit. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.

Read all of Job 23

Cross References

Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

Job 10:13Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. + 10.13 Tamen scio, quia universorum memineris quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. Licet hæc celes in corde. Ibid. Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiæ memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:

Job 12:14Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. + 12.14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, ædificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a prædicatore monetur. Si incluserit hominem. Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire.

Psalms 115:3Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? + 115.3 Calicem salutaris. ID. Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur. CASS. Calicem, quia sub mensura bibitur. Unde, Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis I Cor. 10.. Salutaris, quia in æternam salutem propitiatur. 1

Proverbs 19:21Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.

Ecclesiastes 3:14Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 23:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 23:12Job 23Job 23:14 →