Daniel 11:39
Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Revelation 18:9Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: + 18.9 Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.