Daniel 11:40
Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 21:1Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. + 21.1 Onus deserti maris. Babylonis, pro multitudine populi dicta mare. De deserto venit. In quo Dominus tentatus, in quo Isrælitæ percussi a serpentibus.
Jeremiah 4:13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. + 4.13 Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis.
Ezekiel 38:9Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]
Daniel 8:17Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
Daniel 11:10Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.
Daniel 11:26Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur: et cadent interfecti plurimi.