Isaiah 21:1
Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. + 21.1 Onus deserti maris. Babylonis, pro multitudine populi dicta mare. De deserto venit. In quo Dominus tentatus, in quo Isrælitæ percussi a serpentibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 37:9Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
Isaiah 13:4Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
Isaiah 13:17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint; + 13.17 Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.
Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.] + 14.23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Isaiah 47:1[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. + 47.1 Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.