Daniel 3:10
tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in æternum vive !
11si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
Cross References
Exodus 1:16præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. + 1.16 Si masculus fuerit, etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.
Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
1 Chronicles 15:16Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
1 Chronicles 16:5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
2 Chronicles 29:25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.
Psalms 81:1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. + 81.1 Psalmus Asaph. CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit. 1