Daniel 4:30
Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:2Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. + 11.2 Cumque proficiscerentur. CHRYSOST., in Gen. Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturæ suæ mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam viderunt, inquit, campum in terra Sennaar, migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.
2 Chronicles 2:5Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Psalms 49:20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. + 49.20 Sedens. Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus. AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis. CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam. AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam. 1
Psalms 104:1Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. + 104.1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit. 1
Proverbs 11:2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. + 11.2 Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.
Isaiah 10:8Dicet enim: