The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 11 › Proverbs 11:2

Proverbs 11:2

Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. + 11.2 Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When pride cometh, then cometh shame: but with the lowly is wisdom.

In Context

1[Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. + 11.1 Statera dolosa. Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.

3Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

Read all of Proverbs 11

Cross References

Proverbs 3:34Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. + 3.34 Illusores. Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Jacob. 4..

Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

Proverbs 29:23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

Daniel 4:30Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.

Luke 14:9Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. + 14.9 Et tunc incipias, etc. Et tunc, erubescens quod de te aliquando majora præsumpsisti, incipies ad pœnitentiam humiliari, et te minoris cognoscere meriti, ne nunc incipias quærere quod tibi servatur in fine, quia hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet.

1 Corinthians 8:1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 11:1Proverbs 11Proverbs 11:3 →