Daniel 5:10
Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:17ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
1 Kings 1:31Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in æternum.
Job 21:34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?] + 21.34 Quomodo igitur consolamini, etc. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra, etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.
Daniel 3:9dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in æternum vive !
Daniel 6:21Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive !