Daniel 5:20
Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. + 9.7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.
Exodus 18:11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
2 Kings 17:14Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
2 Chronicles 36:13A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël.
Job 40:11Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.