The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 6 › Daniel 6:23

Daniel 6:23

Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then was the king exceeding glad for him, and commanded that they should take Daniel up out of the den. So Daniel was taken up out of the den, and no manner of hurt was found upon him, because he believed in his God.

In Context

22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.

24Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

Read all of Daniel 6

Cross References

Exodus 18:9Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

2 Chronicles 20:20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.

Psalms 146:3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; + 146.3 Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas. 1

Isaiah 26:3Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. + 26.3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 6:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 6:22Daniel 6Daniel 6:24 →