Daniel 8:18
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. + 15.12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.
Ezekiel 2:2Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me,
Daniel 8:27Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
Daniel 10:9Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
Daniel 10:18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
Luke 9:32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. + 9.32 Gravati erant somno. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suæ in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non præteribit a lege Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.