Luke 9:32
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. + 9.32 Gravati erant somno. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suæ in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non præteribit a lege Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 33:18Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
Daniel 10:9Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
Luke 22:45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.
1 John 3:2Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. + 3.2 Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.