bible.software › Deuteronomy › Deuteronomy 1 › Deuteronomy 1:2
Deuteronomy 1:2
undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. + 1.2 Undecim diebus. Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicæ plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat: Undecim dies sunt undecim apostoli per quos Juda reprobato Evangelium Christi prædicatum est in mundo. De Horeb. Qui Hebraice Choreb ; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta, nec unum iota aut unus apex præteribit donec omnia fiant Matth. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
( There are eleven days’ journey from Horeb by the way of mount Seir unto Kadesh-barnea.)
In Context
1Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: + 1.1 Præfatio Hebraice ELLEH HADDEBARIM id est, HÆC SUNT VERBA Fasciculus myrrhæ delectus mihi. Myrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, cujus cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur, ut arceat putredinem vermium. Hæc est lex vetus in quinque libris comprehensa; amara, id est, nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus, ut corruptionem criminum ab eis arceret. Hujus fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata enim lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quædam etiam prætermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena, quæ quinque sensibus subsunt: illis quadrata, id est, soliditas terræ viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim Hebraice Elleh Haddebarim, id est, hæc verba, Græce, quod est Latine secunda lex: Non ut quidam dixerunt, altera post prædictam, unde in prædictis dicebatur: Locutus est Dominus; hic autem, Locutus est Moyses; sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine Evangelium præfigurans, quod successit legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quædam, formam Evangelii præfigurat: hoc est enim abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram, et supplet imperfecta legis; unde: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Cum autem dicitur hoc opus adeo dignum, quod manibus regis gestari jubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit rotam in medio rotæ. Intentio est recapitulare prædicta triplici fine, ut arctius memoriæ commendetur, ut utilitas prædictorum inculcetur. Quod enim utile est, sæpe dicere, nec pigrum esse debet, ut ait Apostolus Phil. 3., nec molestum audire, et ut duritia Judæorum condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt. Modus agendi: Præmittit quasi prologum, quo ostendit quis scripserit, et quid, etc. Post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum. Post separat civitates refugii. Post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet. Post jubet hunc librum poni in arca, et septimo anno legi omni Isræli in scenophegia. Post subdit canticum: Audite, etc., in memoriam murmuris eorum et pœnæ, obedientiæ et præmii. Et post benedictiones tribuum. Ultimo de morte Moysi. Hæc sunt verba, etc. Præmittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi: Quadragesimo, etc., vel inferius, ibi: Deus noster, etc. Sed ad eorum evidentiam quæ in prologo, et eorum quæ sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiæ. Ab exitu filiorum Isræl de Ægypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores, qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Ægypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecim vero dies Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem, et ita quadraginta duæ mansiones. Hæc fuit causa hujus libri, ut scilicet quæ facta fuerant, breviter collecta, arctius tenerentur in memoria, facile enim retinentur quæ breviter dicuntur. RAB. in Deut. Hæc sunt verba, etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis, quia personam indicat auctoris, et quid fecerit, et locum, et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomium namque secunda lex interpretatur, et Evangelium significat, quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis: illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa, habet et ipse propria sacramenta. ID. Hæc sunt verba. Hoc de se tanquam de alio, etc., usque ad ut nemo possit dubitare Moysen ista scripsisse. Locutus est. Moyses lex vetus est, quæ trans Jordanem, id est ante baptismum, Isræliticum docuit populum. In Jordane enim significatur baptismus in quo baptizatus est Christus: in solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit. In solitudine, sterilitate plebis, cui dicitur: Relinquetur vobis domus vestra deserta Matth. XXXI; Luc. 13.. Contra mare. Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit. Inter Pharan. Pharan auctus; Thophel, insulsitas; Laban, dealbatio; Haseroth, atria. Auctus est enim populus numero hominum, doctrina legis et prophetarum; sed insulsus fuit, quia sal sapientiæ non habuit, dealbatus vero legis cæremoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur, tanquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt, quem ante prædictum agnoverunt, unde Philippus: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth Joan. 1.. Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.
3Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, + 1.3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima, etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quæ fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. Undecimo mense, etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, prædicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.
Read all of Deuteronomy 1
Cross References
Leviticus 2:14Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
Numbers 13:26Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, + 13.26 Exploratores terræ post quadraginta dies, etc. ISID., ibid. Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes.
Numbers 32:8Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
Deuteronomy 1:44Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
Deuteronomy 2:8Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
Joshua 14:6Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. + 14.6 Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomy 1:2