bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 1 › Deuteronomii 1:3
Deuteronomii 1:3
Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, + 1.3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima, etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quæ fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. Undecimo mense, etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, prædicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass in the fortieth year, in the eleventh month, on the first day of the month, that Moses spake unto the children of Israel, according unto all that the LORD had given him in commandment unto them;
In Context
2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. + 1.2 Undecim diebus. Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicæ plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat: Undecim dies sunt undecim apostoli per quos Juda reprobato Evangelium Christi prædicatum est in mundo. De Horeb. Qui Hebraice Choreb ; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta, nec unum iota aut unus apex præteribit donec omnia fiant Matth. 5..
4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, + 1.4 Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon, etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.
Read all of Deuteronomii 1
Cross References
Numbers 1:1Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:
Numbers 33:38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, + 33.38 Aaron sacerdos in, etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 1:3