Numbers 13:26
Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, + 13.26 Exploratores terræ post quadraginta dies, etc. ISID., ibid. Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
Cross References
Numbers 20:1Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. + 20.1 Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.
Numbers 32:8Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
Numbers 33:36Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. + 33.36 In desertum, etc. HIERON.. Quæritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades. ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post hæc venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.
Joshua 14:6Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. + 14.6 Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.