Numbers 33:38
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, + 33.38 Aaron sacerdos in, etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
39cum esset annorum centum viginti trium.
Cross References
Numbers 20:24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
Deuteronomy 1:3Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, + 1.3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima, etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quæ fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. Undecimo mense, etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, prædicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.
Deuteronomy 32:50Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: