Deuteronomii 1:33
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. + 1.33 Nocte ostendens. Nox peccatoris, dies vita justi. In columna ignis malorum damnatio, quibus terribilis apparebit Dominus in judicio: in columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi. Die per columnam. In æstu hujus sæculi obumbrans, et sustentans fortitudine, et propitiatione suæ carnis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
Cross References
Exodus 13:21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.
Exodus 14:24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
Numbers 9:15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. + 9.15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.
Numbers 10:11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: + 10.11 Anno secundo. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.
Numbers 14:14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
Psalms 77:20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? 1