Exodus 13:21
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
22Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Cross References
Exodus 14:19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum + 14.19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.
Exodus 33:9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
Numbers 9:16Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
Numbers 14:14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
Nehemiah 9:12Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.