The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 9 › Numbers 9:15

Numbers 9:15

Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. + 9.15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the day that the tabernacle was reared up the cloud covered the tabernacle, namely, the tent of the testimony: and at even there was upon the tabernacle as it were the appearance of fire, until the morning.

In Context

14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ. + 9.14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiæ unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.

16Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.

Read all of Numbers 9

Cross References

Exodus 14:19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum + 14.19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.

Exodus 33:9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

Exodus 40:17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

Exodus 40:35si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

Numbers 10:34Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. + 10.34 Nubes quoque. Protectio divina, quæ Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit.

Numbers 17:7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 9:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 9:14Numbers 9Numbers 9:16 →