The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 1 › Deuteronomii 1:36

Deuteronomii 1:36

præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Save Caleb the son of Jephunneh; he shall see it, and to him will I give the land that he hath trodden upon, and to his children, because he hath wholly followed the LORD.

In Context

35Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, + 1.35 Non videbit quispiam. Simile dicitur de illis, qui invitati ad cœnam excusaverunt se: Nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cœnam meam Luc. 14.. Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem.

37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.

Read all of Deuteronomii 1

Cross References

Numbers 13:6De tribu Simeon, Saphat filium Huri.

Numbers 14:24Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.

Numbers 32:12præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.

Joshua 14:6Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. + 14.6 Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.

Judges 1:12Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. + 1.12 Dixitque, etc. AUG., quæst. 3. Quicunque percusserit civitatem litterarum et ceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Hoc in libro Jesu memoratum est, etc., usque ad nec tamen hic frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris præmium bis Scripturam memorasse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Deuteronomii 1:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 1:35Deuteronomii 1Deuteronomii 1:37 →