Deuteronomii 1:37
Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also the LORD was angry with me for your sakes, saying, Thou also shalt not go in thither.
In Context
Cross References
Numbers 27:13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
Deuteronomy 3:26Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
Deuteronomy 3:28Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. + 3.28 Præcipe Josue, etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit
Deuteronomy 4:22Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
Deuteronomy 32:52E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
Psalms 106:32Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. + 106.32 In Ecclesia. AUG. Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia prædicta aguntur. 1