Deuteronomy 12:13
Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: + 12.13 Cave ne offeras. Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim præcipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur. Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum ibi, et habitet in eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Take heed to thyself that thou offer not thy burnt offerings in every place that thou seest:
In Context
Cross References
Leviticus 17:3Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, + 17.3 Homo quilibet, etc. Quasi figuræ legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere. Si occiderit ovem. AUG., quæst. 56 in Levit. Non de his dicit, etc., usque ad quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potuit, quia dator est legis.
Joshua 22:15Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:
1 Kings 12:28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
2 Chronicles 15:17Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,