The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 13 › Deuteronomy 13:2

Deuteronomy 13:2

et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the sign or the wonder come to pass, whereof he spake unto thee, saying, Let us go after other gods, which thou hast not known, and let us serve them;

In Context

1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.

3non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

Read all of Deuteronomy 13

Cross References

Exodus 7:22Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.22 Et induratum est cor Pharaonis. AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.

Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

Deuteronomy 18:22hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

Jeremiah 27:9Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis:

Zechariah 10:2Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 13:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 13:1Deuteronomy 13Deuteronomy 13:3 →