Deuteronomii 18:22
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.
1 Samuel 3:19Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
2 Kings 20:1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. + 20.1 In diebus illis. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.
Isaiah 41:22Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt, indicate nobis. + 41.22 Annuntiate. ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.
Jonah 3:4Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
Zechariah 1:5Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent?